utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130096

Charter
Charter Number: 00130096
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Hugonis de Kenebelle dedi concessi et hac mea carta confirmaui Reginaldo de Riseburgh clerico et Alicie uxori sue pro homagio et seruicio suo et pro x solidis sterlingorum quos michi dederunt in gersumam medietatem curtilagii mei cum pertinenciis in magna Messend que iacet in longitudinem iuxta uiam que ducit de Messendene uersus Hanore sicut mete et diuise circumdant et proportant et unam acram terre eidem curtilagio adiacentem que Herbertus le Druie aliquando tenuit in eadem uilla Habendam et tenendam dictam medietatem curtilagii et dictam acram terre cum omnibus pertinenciis suis dictis Reginaldo et Alicie uxori sue et eorum heredibus uel suis assignatis de me et meis heredibus libere quiete hereditarie et in pace Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis tres obolos ad Pascha pro omnibus seruiciis consuetudinibus sectis curie et omnibus secularibus demandis Et ego [] Et ut [] Hiis testibus Hugone le seriant Willelmo Brun Willelmo de Stok Willelmo le Mercer Roberto Strange Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter