utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130100

Charter 00130100
Charter Number: 00130100
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1291
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Matheus abbas monasterii de Messendene et eiusdem loci conuentus dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Gilberto Blundel et Matildi uxori sue pro homagio et seruicio suo unum mesuagium cum edificiis superedificatis et quatuor acras terre et dimidiam quam Galfridus de la Siztre aliquando de nobis tenuit in uilla de magna Messend Habenda et tenenda omnia predicta de nobis et successoribus nostris predictis G et M et heredibus eorum et assignatis libere quiete iure hereditarie bene et in pace in perpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipsi et heredes uel eorum assignati duos solidos et sex denarios ad duos anni terminos videlicet in festo beate Marie annunciacionis noue capelle in Honore beatissime Marie constructe nouem denarios et firmario eiusdem monasterii sex denarios et in festo Sancti Michaelis predicte capelle ix denarios et predicte firmarie sex denarios pro omnibus seruiciis nobis annuis pertinentibus saluo forinseco seruicio quantum pertinet ad tantum tenementum Nos uero [] Et ut [] Hiis testibus dominis Alexandro de Hampdene Iohanne le Waleis Gilberto le Bolebek Waltero de Optone militibus Iohanne Brok Iohanne de Estwik Hugone seruiente Roberto de Borleye de Stoke Thoma de parua Messendene Henrico Mauntel de eadem Thoma seruiente Willelmo clerico Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter