utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130114

Charter
Charter Number: 00130114
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1239
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter dominum Robertum abbatem et conuentum de Messend ex una parte et Robertum Brand ex altera uidelicet quod Robertus Brand concessit et remisit pacem de omnibus actionibus quas fecit predictis abbati et conuentui de seruitio quod facere solebant Ingeramo de Betyn pro tenementis eorum in Kyngeshulle quod seruitium idem Robertus petiit de predictis abbate et conuentu de predicto loco de dono Ingerami de Betyn donec predictus Robertus Brand perquisierit demandam suam de predicto seruitio penes Ingeramum de Betyn per legem terre uel aliquo alio modo Concessit etiam predictus Robertus Braund pro se et heredibus suis predictis abbati et conuentui quod si se possint promouere propius se de aperto pasture bene permittet Et abbas et conuentus idem concedent et permittent predicto Roberto et heredibus suis Et si predictus abbas et conuentus de Messend uersus dictum Ingeramum redditum suum de tenemento quod de eo tenent possint minuere uel adnichilare idem Robertus bene concedet et confirmabit sub tali forma quod relaxatio predicti redditus facta abbati et conuentui de Messend per predictum Ingeramum computetur et allocetur dicto Roberto Brand et heredibus suis uersus Ingeramum in firma sua et debita Pro ista conuentione et confirmatione promisit dictus abbas pro se et conuentu suo quod auxilium et consilium apponent uersus dictum Ingeramum in bona fide quod Ingeramus de Betyn concedat et permittat quod predicti abbas et conuentus de Messend se aturnient dicto Roberto Brand et heredibus suis de toto seruitio suo quod eidem Ingeramo facere consueuerunt Ita quod predicti abbas et conuentus nullum custum apponent nisi tantummodo preces Preterea predictus Robertus Brand confirmabit predictis abbati et conuentui terras et tenementa secundum tenorem carte quam habent de eodem Ingeramo que carta inrotulata est in rotulis domini regis apud Westmonasterium Itaque si iusticarii considerent et prouideant quod Robertus Brand et heredes non teneantur ad warantizandum propter hoc quod warantizatio non sit apposita in carta confirmationis quam Robertus Brand faciet predictis abbati et conuentui de Messend tunc sic stet et remaneat Sinautem per consilium iustitiariorum prouideatur aliquod uerbum apponendum per quod dictus Robertus Brand et heredes sui non teneantur warantizare [tunc sic fiat] Facta fuit hec conuentio in ecclesia de Wycumbe die mercurii proxima post mediam quadragesimam anno regni regis Henrici filii regis I vicesimo tercio coram uiris fidedignis ad hoc conuocatis Scilicet Henrico de Scaccario Alexandro de Hamden Rogero de Scaccario Willelmo Wauder Roberto de Aylesburi Rogero de Wymberuille Ricardo camerario Laurentio de Scaccario et predictis R abbate de Messend et R Brand presentibus et ista concedentibus Et ad maiorem securitatem huius conuentionis firmiter tenend alter alterius scripto sigillum suum apposuit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter