utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130118

Charter
Charter Number: 00130118
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Geruasii de Hugendene dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam septem solidos et septem denarios annui redditus super Kyngeshulle in parochia de parua Messend scilicet de Roberto filio Iohannis de Mersa quinque solidos quos michi soluere solebat ad duos terminos pro tota terra quam de me tenuit et de Roberto filio Ricardi Euin duos solidos et vij denarios pro tota terra sua quam de me tenuit et omnia alia seruicia que michi et heredibus meis de predictis tenementis modo quocumque tam in homagiis quam wardis releuiis herietis escaetis et omnibus aliis rebus aliquo iure possint accidere sine ullo retenemento mei uel heredum et assignatorum meorum Habendum et tenendum predictum redditum et seruicium cum omnibus pertinenciis suis de me et heredibus meis et meis assignatis quibuscumque predicte ecclesie de Messendene libere pure integre in perpetuum sicut liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego [] Pro hac autem donacione et confirmacione predicti canonici me in oracionibus elemosinis admiserunt Et ut [] Hiis testibus Alexandro de Hamden Valentino rectore ecclesie de parua Messend Roberto de Sanword Galfrido de Standen Ada Aweril Thoma del Erde Petro seruiente de Messendene Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter