Charter Document - 00130126
Charter Number: 00130126
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1196
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1196
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Eustacius de Betun dedi et concessi et hac mea carta confirmaui Galfrido filio Rogeri Swart totum tenementum quod pater suus tenuit in Kingeshulle cum augmento quod Faramus dedit predicto Galfrido scilicet illud quod Lufwinus Claudus tenuit de predicto Galfrido tenend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete honorifice pacifice in bosco in plano in campo in pascuis in uiis in semitis in communis exitibus et in omnibus aliis libertatibus sicut eius sepes et fosse circumdant et proportant Reddendo michi et heredibus meis ipse et heredes sui xxiij solidos pro omni seruicio medietatem ad festum Sancti Michaelis et medietatem ad festum Sancte Marie in Marcio Et pro hoc dono et hac concessione et pro homagio quod recepi dedit michi predictus Galfridus unam marcam argenti de introitu Et sciendum est quod predictus Galfridus et homines sui de illo tenemento habebunt in bosco de Kingeshulle stipites et clausuram ad eorum sepes sine uisu forestarii et meremium ad emendacionem domorum per uisum forestarii Et sciendum est quod totum predictum tenementum acquietat se de forinseco seruicio per seruicium unius virgate terre et dimidie Et hoc predictum tenementum totum ego [] Hiis testibus Helia de Scaccario Roberto del Broc Laurencio de Scaccario Bartholomeo de Betun Ingeram de la Leye Rogero de Messend Herueo de Piterleye Ricardo filio Turkili Hugone le archer Willelmo fratre Galfridi Roberto Brond Roberto filio Edwini Et aliis