Charter Document - 00130142
Charter Number: 00130142
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1276
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1276
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia de Kingeshulle filia Henrici Iuuenis de parua Messend dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino W de London abbati de Messend et eiusdem loci canonicis deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam tres seylones terre in parochia de parua Messendene in crofta que dicitur Fulkes croft qui iacent iuxta regiam stratam que ducit uersus Messend et se extendunt in longitudine a curtilagio quod fuit Matildis la Lepild uersus boscum commune simul cum mesuagio quod est super eandem terram et cum parua graua que iacet inter dictam croftam et communam sicut mete et diuise circumquaque docent et proportant Habendos et tenendos de me et heredibus meis predictis abbati et conuentui et eorum successoribus libere pure et quiete bene et in pace integre iure et hereditario in perpetuum Ego uero [] Ut hec [] Hiis testibus dominis Iohanne de Wedone Alexandro de Hamden Roberto Mantel militibus magistro Waltero de la Mare domino Waltero de Augmodesham magistro Henrico Sampson Henrico Mantel et aliis