utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130143

Charter 00130143
Charter Number: 00130143
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Nicholai de Kingeshull reddidi relaxaui et quietum clamaui pro me et heredibus meis Iohanne de Sanford et heredibus suis illud assartum cum pertinenciis quod Hugo de Noers pater dicte Iohanne quondam dedit Nicholao patri meo in Messend Quod assartum est inter terram que fuit Merwin et terram Leuenadi Habendum et tenendum dicte Iohanne et heredibus suis quicquid habui uel habere potui in dicto assarto cum pertinenciis Ita quod nec ego nec heredes mei aliquid poterimus nec debemus in dicto assarto nullo modo exigere uel clamare iuris hereditarii Pro hac autem redd relaxacione et quieta clamancia dicta Iohanna relaxauit viginti et octo denarios redditus quos eidem Iohanne pro dicto tenemento annuatim reddere consueui In cuius rei testimonium hanc presentem sigilli mei inpressione muniui Hiis testibus domino Ada de Peritone domino Thoma de Aldham domino Roberto Brand Rogero de Wymberuille Rogero de Estwic Ypolito de Noers Radulfo de Aldham Gilberto fratre eius Roberto de Kingeshulle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter