utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130149

Charter
Charter Number: 00130149
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Famel de Berkhamsted et Matild uxor mea filia quondam Walteri mercatoris de Wicumbe dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Willelmo de Welpeleia perpetuo vicario de Cestresham pro seruicio suo totam terram nostram cum boscis et grauis simul cum reditibus sex tenencium videlicet de Henrico Iuuene vj solidos vj denarios De abbate de Messendene v solidos de Hugone Alfrith iiij solidos ob De Rogero Iuuene iij solidos vjd Et de Roberto Euin duos solidos ij d Et de Ualentino persona de parua Messend xij denarios cum seruiciis homagiis consuetudinibus et escaetis eorundem Et quicquid habuimus uel habere potuimus in dicta terra cum pertinenciis sine aliquo retenemento in uilla de parua Messend apud Kingeshulle nomine hereditatis magistri Petri mercatoris fratris dicte Matildis uxoris mee Habendum et tenendum sibi et heredibus suis de nobis et heredibus nostris et cuicumque et ubicumque et quandocumque dare uendere legare et assignare uoluerit tam in infirmitate quam in sanitate libere quiete bene et in pace et integre in terris in boscis in grauis in redditibus in possessionibus in pratis in pasturis in planis in uiis in semitis et omnibus libertatibus introitibus et exitibus et omnibus aliis pertinenciis dictis terre boscis et grauis pertinentibus Reddendo inde annuatim predictus Willelmus et heredes sui siue sui assignati nobis et heredibus nostris unum clauum gariofili ad natale domini Et domino Roberto Brand obolum ad festum Sancti Michaelis Et Galfrido de Hugend vj solidos ad duos anni terminos Et Helye de Espele tres denarios ad duos anni terminos pro omnibus seruiciis consuetudinibus et omnimodis demandis secularibus Et ego dictus Willelmus le Famel et Matilda uxor mea et heredes nostri [] Pro hac autem donacione concessione et huius carte confirmacione dedit nobis predictus Willelmus xl marcas argenti in gersumam Et ut [] Hiis testibus domino Alexandro de Hamden Roberto filio Nigelli Iohanne Waleis Thoma de Erda Petro seruiente Roberto de Broc Galfrido Marescallo Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter