utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130157

Charter
Charter Number: 00130157
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter Robertum Brand ex una parte et Andream Blundum ex altera scilicet quod predictus Robertus et heredes sui defendent et warantizabunt dictum Andream et heredes suos contra Ingeramum de Betin et heredes suos itaquod dictus Andreas et heredes sui non incident in aliquod dampnum grauamen uel custum eoque soluerint annuatim redditum dicto Roberto et heredibus suis xx et duorum solidorum de terra quam dictus Andreas tenuit de dieto Ingeramo super Kingeshulle antequam dictus Ingeramus feoffauit dictum Robertum de tota terra sua super Kingeshulle in manerio de Wendouere Et sciendum est quod si dictus Andreas uel heredes sui inciderint in dampnum grauamen uel custum quod absit occasione quod dictus Andreas se attornauit dicto Roberto et heredibus suis de seruicio predictorum uiginti duorum solidorum dictus Robertus et heredes sui restituent dicto Andree et heredibus suis totum dampnum custum et grauamen sine omni occasione et dilacione aliqua Et si contingat quod Iordanus Bosse et uxor eius et Agnes que fuit uxor Dauid Lennuar uel heredes sui non defendant dictam terram de Kingeshulle de sequela curie et oporteat dictum Andream et heredes suos sequi curiam pro defectu eorundem concessit dictus Robertus quod dictus Andreas et heredes sui quieti sint per sequelam curie bis per annum scilicet post festum Sancti Michaelis semel et post Pascha semel et tunc per racionabilem summonicionem et sine occasione et tunc per seipsum uel per attornatum suum nisi quod ira contingat quod ipsum oporteat cum ceteris liberis hominibus per afforciamentum curie interesse et tunc per racionabilem summonicionem et sine occasione per se vel attornatum suum hanc conuencionem fideliter tenendam et obseruandam uterque affidauit Et ad maiorem securitatem alter alterius scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus Henrico decano de Eston Henrico de Scaccario Symon de Brakkele Roaldo de Aston Thoma de Valoines Alexandro de Hamden Roberto de Ailesbir Gilberto Wace Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter