Charter Document - 00130159
Charter Number: 00130159
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Eustachius de Betin omnibus sancte ecclesiis filiis salutem Notum sit uobis quod canonici de Messend solebant michi reddere xl et septem solidos et iiij denarios et unum obolum pro omnibus tenementis que de me tenent in Kingeshulla annuatim scilicet pro tota terra de Piterleia et pro tota terra de Pirenora et pro tota terra que fuit Hugonis Gruin et pro tota terra quam tenent apud Hugend et pro quinque acris terre quas de me emerunt Set ego quando receptus fui in fraternitatem predictorum canonicorum remisi eis et quietos clamaui septem solidos et iiij denarios et unum obolum annuatim in puram et perpetuam elemosinam pro salute mea et antecessorum et successorum meorum Quare uolo et presenti carta confirmo ut prefati canonici habeant et teneant in perpetuum predictas terras cum omnibus libertatibus suis et pertinenciis et in uiis et semitis et pascuis et in omnibus aliis liberis consuetudinibus quadraginta solidos michi et heredibus meis inde annuatim reddendo pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus scilicet dimidium infra octabas Sancti Michaelis et dimidium infra octabas Sancte Marie in Marcio Et pro hac remissione et concessione predicti canonici dederunt michi tres marcas argenti Testibus Rolando filio Aufridi et Alano filio suo Gaufrido et Hugone de Kingeshulle Ricardo filio Turkilli et Roberto filio eius Waltero Parcere et Thoma fratre eius Paris et Roberto de Stached Et aliis