utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130163

Charter Number: 00130163
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Pharamus dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus pro salute domini mei regis Henrici et regine et puerorum suorum et pro salute mea et uxoris mee et puerorum nostrorum et antecessorum et successorum nostrorum totam terram de Piterleia sicut predicti canonici fossis suis et sepibus eam circumdederunt et sicut inde per me saisiati sunt que semper antea uasta iacuerat et inculta et absque omni redditu Et preterea iiij acras ante domum Durwini filii Quintini et Elwini venatoris Quare uolo et confirmo ut predicti canonici hanc prenominatam elemosinam meam habeant et teneant bene et in pace liberam et quietam ab omni seruicio et consuetudine et exaccione excepto quod annuatim reddent pro omnibus seruiciis quatuor solidos duos ad festum Sancti Michaelis et duos ad annunciacionem Sancte Marie Preterea hoc dedi et concessi eis totam terram que fuit Hugonis Grom eodem seruicio quo ipse tenere solebat Et ideo precipio omnibus hominibus meis ut super hoc nullus eis aliquam molestiam faciat Testibus domina Matilda uxore mea Willelmo de Loges Hugone de Corteuilla Alano capellano Willelmo de Nuers Radulfo Harpario Bald Richetale Rogero filio Reueningi Roberto clerico de Wendouere Ernaldo de Wendouere Rogero filio Herberti Dauid de Ailesburi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter