utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130169

Charter
Charter Number: 00130169
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1271
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Michel de Hugend concessi remisi et pro me et heredibus meis omnino quietum clamaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui uel aliquomodo habere potui in Iohanne le Fraunceys de Kyngeshulle et heredibus suis et tenemento suo cum omnibus pertinentiis suis in homagio fidelitatibus wardis releuiis escetis heriettis et cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis una cum duobus caponibus quos dictus Iohannes michi annuatim ad festum apostolorum Philippi et Iacobi reddere consueuit ratione donationis et concessionis quam Iohannes Brand michi fecit de dicto Iohanne le Franceis secta et sequela sua et tenemento predicto per cartam ipsius Iohannis Braund quam commisi et remisi et quietum clamaui de me et heredibus meis predictis canonicis et eorum successoribus in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Messend die martis in ebdomada Pasche anno gratie millesimo cc septuagesimo primo Hiis testibus Petro filio Roberti de Hertwelle Andrea clerico quondam Nicholao de la Tur Ricardo de Cantilupo Osberto de Santredone Iohanne de la Combe Roberto Doseuile Willelmo de la Penne Iohanne Markeday Willelmo marescallo de Messend Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter