Charter Document - 00130170
Charter Number: 00130170
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Eustachius de Betun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Suanilde que fuit uxor Heruici de Piterleie pro seruicio suo totam terram de Piterleie quam Heruicus tenuit cum omnibus pertinenciis suis in bosco et in plano in pratis in aquis in semitis in pascuis in exitibus in communibus et in omnibus aliis libertatibus ad terram pertinentibus sicut predictus Heruicus eam umquam melius et liberius tenuit et sicut sepes et fossata condonant et per portant Hanc totam prenominatam terram cum pertinenciis tenebunt predicta Swanild et heredes sui de me et de meis heredibus libere et quiete honorifice integre pro omni seruicio et pro omnibus consuetudinibus et exaccionibus que ad me uel ad meos pertineant pro ix solidis et ij denariis et obolo michi et heredibus meis annuatim reddendis ad duos terminos scilicet quatuor solidos et septem denarios et obolum ad festum Sancti Michaelis et iiij solidos et vii denarios ad annunciacionem Sancte Marie Et ego Eustachius concessi predicte Suanilde quod possit instituere heredem de tota predicta terra quemcumque filiorum suorum uoluerit Et ego [] Et si warantizare non possimus ego uel mei heredes dabimus predicte Swanilde et suis heredibus escambium ad ualenciam illius terre in mea terra de Kingeshulle Et pro hac donacione et concessione facienda predicta Suanild dedit michi tres marcas ad peregrinacionem meam faciendam Hiis testibus Helia hostiario Galfrido de Messend Matheo Brand Roberto filio Brand Ricardo filio Turkil Heruico de Piterleie Heruico le Mercer Hugone le archer Willelmo filio Yuonis Matheo clerico et aliis