utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130173

Charter
Charter Number: 00130173
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Waltringden dedi concessi et hac presenti earta mea confirmaui Martino de Pirenor cum Agnete filia mea in libero maritagio unam carucatam terre in parochia de Hugend que se extendit in longitudine ad chaminum regale et in latitudine usque ad terram Roberti Brand Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis siue cuicumque assignare uoluerit Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis predictus Martinus et heredes sui uel sui assignati quinque solidos et unum denarium scilicet ad duos terminos ad festum Sancti Michaelis triginta denarios et obolum et ad festum Sancte Marie in Marcio triginta denarios et obolum pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et accionibus Saluo forinseco seruicio et secta curie Pro hac autem donacione et confirmacione dedit michi predictus Martinus premanibus decem marcas in gersumam Et ego [] In huius autem rei testimonio presentem cartam sigillo meo roboraui Hiis testibus Roberto Brond Alexandro de Hamden Nicholao de Kingeshulle Tailifer de Kingeshulle Iohannes de Fastindich Geruasius de Hugend Galfridus filius Geruasii Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter