Charter Document - 00130178
Charter Number: 00130178
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Swonilda que fui uxor Heruei de Piterleie dedi et concessi et hac mea presenti carta mea confirmaui Willelmo filio meo totam terram de Piterleie pro suo seruicio et homagio Reddendo michi nouem solidos et duos denarios et obolum pro omnibus seruiciis quos trado et reddo domino fundi annuatim et uno denario remanente michi ad oblacionem in die Pasche cum omnibus pertinenciis [] suis in bosco in plano in pratis in aquis in semitis in pascuis in [] exitibus in communibus et in omnibus aliis libertatibus ad terram pertinentibus sicut Eustachius de Betun liberius in carta sua dedit et confirmauit Et ego post decessum meum facio Willelmum filium meum heredem meum ad tenendum de dominis fundi sicut ego liberius et melius umquam tenui Pro hac autem donacione et concessione dedit michi predictus Willelmus unam marcam argenti Hiis testibus Henrico de Scaccario Iohanne fratre suo Matheo de Hugendene Galfrido de Messend Matheo clerico Matheo de West Wicumbe Hunfrido de Cumbe Galfrido de Okerugge Willelmo filio Radulfi Ricardo filio suo Willelmo de Widendune Rogero de Halstude Hugone de Hulle Ricardo filio suo Roberto de Walesgraue Nicholao filio Roberti Et aliis