utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130186

Charter
Charter Number: 00130186
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Scaccario dedi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam totam terram cum omnibus pertinenciis suis quam habui in Kingeshulle que uocatur la Rudingia et iacet inter boscum de Piterleia et terram Roberti Braund et totam terram quam Dauid Lefmer tenuit cum ipso Dauid et tota sequela sua excepta terra Matildis filie Hugonis de la Hulle sicut sepibus et fossatis concluditur Habend et tenend de me et heredibus meis in uiis in semitis in boscis in planis in communionibus in introitibus et exitibus in pasturis cum omnibus aliis libertatibus predicte terre pertinentibus pro anima Helie filii mei et Helie patris mei et Iuliane matris mee et Radulfi et Auicie de Fornaus et animabus puerorum meorum et pro anima mea et anima Emme uxoris mee et animabus omnium fidelium defunctorum in perpetuum Et ego [] Hiis testibus domino Ingelram de Betun Roberto Brand Milone de Morle Ada filio Waldr Hugone de la Le Iohanne Bagenard Waltero Mantel Rogero de Messend Reginaldo seruiente de Wendouere Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter