utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130193

Charter
Charter Number: 00130193
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appointment
Date: 1252 - 1253
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum peruenerit dominus Andreas Blund salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me constituisse dominum abbatem de Messend et eiusdem loci conuentum procuratores meos ad recipiendos omnes redditus homagia seruitia [] omnia michi facienda sicut domino suo de omnibus meis hominibus de Kingeshull in parochia de Hugenden sicut michi facere solebant simul cum homagio et seruitio Galfridi de Hugend et homagio et seruitio Roberti filii Petri de Moisel In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine duxi roborandum Ualete Datum anno regni regis H filii Iohannis regis xxxvij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter