utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130196

Charter
Charter Number: 00130196
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus [filius] Bernard dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo filio Gunnild et heredibus suis vel cui uoluerit assignare pro homagio et seruicio suo croftam que iacet iuxta Waltringdene contra Ouenston et propinquior crofte Pagani tenendam et habendam de me et heredibus meis ille et heredes sui libere et quiete bene et in pace Reddendo michi et heredibus meis ille et heredes sui vel cui uoluerit assignare iiij denarios [scilicet ad festum Sancti Michaelis duos denarios] et die dominica palmarum duos denarios Et sciendum est quod predictus Willelmus habebit closturam ad claudendam croftam illam prout necesse fuerit alias super terram predicti Roberti per visum Pro hac donacione et concessione et confirmacione dedit michi predictus Willelmus quinque solidos in gersumam Ego autem [] Ut autem [] Hiis testibus Roberto de Koleshulle Nicholao de la Northdun Ogero Brun Hugone de Waltringden Osberto de Piterleie Galfrido filio Walteri fabri
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter