utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130197

Charter
Charter Number: 00130197
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Bernardi de Hugenden concessi et confirmaui presenti carta mea deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam totam croftam illam cum mesuagio que iacet iuxta Walteringdene contra Ouenston quam Willelmus filius Gunnildis de me tenuit et predicte domui de Messend in perpetuam elemosinam dedit et carta sua confirmauit Habendam et tenendam dicte domui de Messend cum omnibus pertinenciis cum liberis introitibus et exitibus et aliis libertatibus suis liberam et quietam ab omnibus seruiciis et consuetudinibus et demandis Insuper dedi et a me et heredibus meis in perpetuum remisi et quietos clamaui predicte domui de Messend quatuor denarios annuos quos dictus Willelmus pro predicta crofta et pro omnibus rebus michi reddere solebat Et ego [] Pro hac autem donacione et confirmacione et presentis carte mee warantizacione predicti canonici dederunt michi iij solidos argenti Et ut [] Hiis testibus Rogero de Wimberuilla Taillifer de Kingeshulle Henrico persona de Hamdene Galfrido le brun Thoma del Erde Petro quondam seruiente domina Iohanna de Sanford Iohanne filio Osberti Nicholao de Kingeshulle Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter