utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130211

Charter
Charter Number: 00130211
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Roberti filii Godefridi de la Hale dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico clerico filio Gilberti fabri de Hampdene pro homagio et seruicio suo et pro una marca argenti quam michi dedit in gersumam vnam acram terre mee que iacet in la Hethe inter terram quam Radulfus cupparius tenet de feodo Roberti Boleie et terram Willelmi filii Roberti Leuene et abutat uersus le Weste ad regalem uiam Habendam et tenendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis et cui dare assignare et legare uoluerit libere et quiete pacifice iure et hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium scilicet ad natale domini pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis secularibus Et ego [] Hiis testibus domino Hugone vicario de Wendouere Willelmo de la Dune Galfrido camerario Waltero Parcere Waltero tinctore Nicholao fratre suo Iohanne diacono de Wendouere Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter