utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130214

Charter
Charter Number: 00130214
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Henricus de la Lee dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messenden et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam sex acras terre in Wendouere cum omnibus pertinenciis suis quarum quatuor acre iacent inter Stokinham que fuit Reginaldi de la Lee et terram Helye de la Dune ex una parte et inter terram Galfridi de Mordena et terram Gilberti filii Felawe ex altera parte et duas acras terre que iacent iuxta terram Galfridi filii Willelmi de Weston uersus le Grith et abuttant super forariam uersus lest et super aliam forariam uersus le West iuxta Longedenam Et preterea totum pratum quod habui in eadem uilla de Wendouere quod uocatur le Ham cum omnibus pertinenciis suis quod pratum iacet inter acram de War et riuulum ex una parte et inter pratum Dauid de Aslesbur et fossatum ex altera parte Habend et tenend pro dictis canonicis libere et quiete et integre ab omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus secularibus in perpetuum Et ego [] Testibus Roberto capellano de Wendouera Hugone de la Lee Gilberto filio Harding Helia de la Dune Waltero Parcere Radulfo filio eius Galfrido camerario Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter