utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130215

Charter
Charter Number: 00130215
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Henricus de la Lee consensu et assensu Cecilie sponse mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui pro homagio et seruicio suo Gilberto filio Felaue totum pratum meum in Wendouere quod uocatur le Lyam quod uidelicet pratum iacet inter acram de Warh et riuulum et inter pratum Dauid de Ailesberia et fossatum tenendum de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sex denarios pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus Scilicet tres denarios ad festum Sancti Michaelis et tres denarios ad festum Sancte Marie in Marcio Et ego [] Pro hac autem donacione concessione confirmacione et warantizacione predictus G dedit michi duas marcas argenti in gersuma et prefate C sponse mee duos solidos Hiis testibus magistro Eustachio persona ecclesie de Wend Willelmo clerico Hugone de la Lee Galfrido de Mordene Helia de la Dune Radulfo Tosti Willelmo de la Dune Galfrido filio Willelmi Galfrido camerario Roberto filio Gilberti Gilberto filio Hardingi Ernaldo filio Hardingi Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter