utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130223

Charter
Charter Number: 00130223
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Galfridi de Hallinges dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam duos solidos redditus in uilla de Wendouere quos Stephanus filius Willelmi le King pro tenemento quod de me tenuit in eadem uilla michi reddere solebat et totum seruicium forinsecum quod michi facere debuit et quinque acras terre et unam rodam scilicet unam acram et rodam terre que iacent iuxta dimidiam acram que fuit Stephani de Holend uersus le West Unde dimidia acra et roda abutant ad moram et alia dimidia acra abutat super Wilekineswell et super foreram que fuit capellani de Eselburgh et unam acram terre que iacet inter acram que fuit Nigelli de Bistropp ex una parte et Heldernesstubbe ex altera parte et unam acram terre que iacet inter Grenefurh et Aldwich Willelmi de la Dune Unde unum capud abutat super Lidlegam et aliud super Winchfurlang et duas acras que iacent super Leiam Et preterea totum pratum meum quod iacet inter pratum que fuit Galfridi de Mordene ex una parte et Wilekineswell et Blindehurst ex altera parte et omne ius quod habui in predictis tenementis cum omnibus pertinenciis suis Habend et tenend predictis canonicis libere et quiete ab omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus secularibus Et ego [] Hiis testibus Henrico de Scaccario Alexandro de Hampdene Simone de Hampden Hugone de la Le Roberto Brond Henrico de la Lee Rogero de Hampton Helia de la Dune Radulfo Tosti Et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter