utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130228

Charter
Charter Number: 00130228
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1243
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matildis le Parcere in ligia et uiduali potestate mea existens concessi et remisi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam omne donum quod Walterus Parcere quondam maritus meus eisdem canonicis fecit et carta sua confirmauit scilicet quandam partem terre que fuit de hereditate mea in Wendouere subtus Mentlesham que iacet inter terram que fuit Roberti filii Dauid et terram que fuit Willelmi de Bichendona quam Iohannes de Bledelawe tenuit et totam terram quam Radulfus de Smalendene de predicto Waltero quondam marito meo et me tenuit in predicta uilla et totam terram quam Rogerus de Hale de nobis tenuit in prefata uilla Et totam terram quam Radulphus le cuper de nobis tenuit in eadem uilla et ipsum Radulphum cum tota progenie et sequela sua Et totum ius quod habui uel habere debui in predictis terris et hominibus sine aliquo retinemento et clamio mei uel heredum meorum Ad habend et tenend libere quiete et integre cum pertinenciis suis in perpetuum Et ego [] Ut autem [] Hiis testibus Henrico de Scaccario Radulfo de Wedon Waltero Mantel Rogero de Wymberuille Roberto de Whelpeleie Rogero de Hampton Hugone de Kaueskesherst Thoma del Hert Willelmo de Horwude Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter