utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130232

Charter
Charter Number: 00130232
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Cecilia filia Roberti de Mentlesham de parochia de Wendouera dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro anima Roberti de Mentlesham patris mei et Gunnilde matris mee Willelmi uiri mei Willelmi filii mei Aueline filie mee et pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum et successorum meorum totam illam croftam cum fossatis et uiuis sepibus cum omnibus pertinenciis suis quam habui de dono Iohannis filii Osberti de Uiridi Leuca sine ullo retinemento mei uel heredum meorum que iacet inter terram Ricardi filii Thome de la Hulle et Ruggeweie in dicta parochia sicut mete et diuise circumdant docent et proportant Habendam et tenendam dictis canonicis et eorum successoribus libere quiete integre bene et in pace Reddendo inde annuatim capitali domino feodi xij denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum Sancti Michaelis sex denarios et ad festum Sancte Marie in Marcio sex denarios et Iohanni de Uiridi Leuca unum clauum gariophili ad natale domini pro omnibus seruiciis consuetudinibus sectis curiarum wardis releuiis herietis escaetis et omnimodis secularibus demandis Et ego [] Et ut [] Hiis testibus domino Iohanne de Wedone domino Roberto Mantel Thoma del Erda Petro seruiente Stephano de Wicumbe clerico Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter