utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130236

Charter
Charter Number: 00130236
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1227 - 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Brisepot filius Iohannis Brisepot quietum clamaui de me et heredibus meis in perpetuum deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem seruientibus unum burgagium in uilla de Wendouere scilicet illud quod iacet inter domum Aluredi de Messendene et domum Willelmi de la Hulle cum omnibus pertinenciis suis et totum ius quod habui uel habere potui in predicto burgagio Habendum et tenendum predictis canonicis et successoribus suis in perpetuum Reddendo inde annuatim capitali domino feodi decem et octo denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum Sancte Marie in Marcio ix d et ad festum beati Michaelis ix d pro omnibus seruiciis et demandis Et ego et heredes mei numquam poterimus aliquod ius uel clamium habere in predicto burgagio Et ego Willelmus Brusepot feci predictis canonicis de Messendene plenariam seisinam de predicto burgagio in plena curia de Wendouere Pro hac autem quieta clamancia predicti canonici dederunt michi quinquaginta solidos et quinque solidos argenti Ut igitur [] Testibus domino Roberto tunc decano de Wendouere Gilberto de Hibernia Hugone de la Le Reginaldo de Wendouere Adam Inge Simone de Lond Willelmo de Horwude Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter