utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130238

Charter 00130238
Charter Number: 00130238
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Osberti de Uiridi Loco dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Cecilie filie Roberti de Mentlesham pro homagio et seruicio suo et pro decem et octo solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam totam terram meam quam habui de dono Willelmi auunculi mei in parochia de Wendouere cum pertinenciis suis que iacet inter terram Ricardi filii Thome de la Hulle et Ruggewei Habendam et tenendam de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis et cuicumque et quandocumque dictam terram dare uendere legare et assignare uoluerit libere quiete bene et in pace in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim capitali domino feodi xij denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum Sancti Michaelis sex denarios et ad festum Sancte Marie in Marcio sex denarios et Iohanni de Uiridi Leuca unum clauum gariophili ad natale domini pro omnibus seruiciis consuetudinibus sectis curiarum wardis releuiis herietis escaetis et omnimodis secularibus demandis Et ego [] Et ut [] Hiis testibus Waltero Parcere magistro Hugone camerario Roberto Bailehache Iohanne de Bledelowe Willelmo Inge Stephano de Wicumbe clerico Ricardo carpentario de la Hale Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter