utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130242

Charter
Charter Number: 00130242
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris Willelmus de Husseburne filius Helie canonicus Wellensis salutem in domino Noueritis me caritatis intuitu et pro salute anime mee et benefactorum meorum in perpetuam elemosinam dedisse canonicis de Messenden ibidem deo seruientibus et seruituris redditum trium solidorum quem emi ab eis uidelicet illos tres solidos quos Walterus le macecren de Wendouere predictis canonicis annuatim reddere solebat Predictos autem tres solidos dedi et assignaui specialiter ad unam pitanciam singulis annis in perpetuum die anniuersario obitus mei ad opus operis dictorum canonicorum inueniendam Et predicti tres solidi singulis annis per manus scelerarii de Messendene recipientur et prout predictum est in pitancia expendentur Et in huius donacionis testimonium et memoriam presenti scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter