utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130245

Charter
Charter Number: 00130245
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus dei ecclesie filiis causam que uertebatur inter abbatem et canonicos de Messend et Willelmum de Turuilla et Galfridum clericum fratrem eius super ecclesia de Westune mediante concordia in hunc modum esse sopitam Prefatus siquidem G et successores sui in ecclesia de Tappeslawa predictis canonicis singulis annis soluet sexaginta solidos sterlingorum in ecclesia de Tappeslawa pro bono pacis Scilicet xx solidos in natali domini xx solidos ad Pascha xx solidos ad festum Sancti Michelis ita quod nisi predicti lx solidi ad primam exactionem canonicorum ad predictos terminos soluti fuerint pertaxatus clericus et eius successores in ecclesia de Tappeslawa eos deferent infra octauas eorundem terminorum usque Messendene et ibi eos predictis canonicis persoluent Accessit autem adhec uoluntas et assensus predicti Willelmi de Turuilla eiusdem ecclesie patroni saluo tamen in omnibus ipsi W et heredibus suis iure patronatus in prefata ecclesia ita quod predicti canonici nichil iuris umquam in ecclesia ipsa sibi poterunt uendicare preter predictos lx solidos Set persona eiusdem ecclesie decedente clericus ad presentationem predicti W uel heredum suorum institutus prefatum redditum de ecclesia illa canonicis annuatim iuramenti religione interposita persoluet Preterea canonici sicut capellam de Leye prius pacifice possederunt sub annua pensione sex solidos matrici ecclesie de Weston annuatim persoluenda ita eam decetero pacifice et sine omni controuersia sub eadem pensione infra natale domini persoluenda possidebunt in perpetuum Hanc autem conuentionem se firmiter obseruaturum tam perlibatus abbas quam sepedictus G clericus necnon et predictus Willelmus de Turuilla in presentia domini Ricardi Cantuar archiepiscopi iurauit ita quod abbas pro se et conuentui suo iurauit quod super ecclesiis spectantibus ad donationem memori W et heredum suorum nichil umquam sibi iuris uendicabunt nisi de uoluntate ipsius W uel heredum suorum Ut autem hec conuentio firma et stabilis in perpetuum permaneat sigillis abbatis et conuentus de Messend ex una parte cyrographi et sigillis predictorum Willelmi de Turuilla et G clerici fratris sui ex alia parte pendentibus corroboratur et confirmatur Et canonici cartas Galfridi de Turuilla et archidiaconi de Bukingham quas de prefatis ecclesiis habebant resignauerunt Testibus Alketillo Ricardo Stephano canonicis de Messend Ricardo de Turuilla Thoma Triccranno Dauid de Aillesberia magistro Geruasio de Westone Hugone clerico de Penna Nicholao Waltero Paris de Stached Ricardo de Bledelewe Samson Willelmo Archepin Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter