utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130247

Charter
Charter Number: 00130247
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Libertus Londoniensis et Bartholomew Exoniensis dei gratia dicti episcopi omnibus fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Ne ea que semel recte finita sunt iteratis perturbacionibus ualeant instaurari notum facimus uniuersitati uestre quod causa que super terra de la Leie uertebatur inter dilectos in Christo fratres nostros Adam abbatem et canonicos de Messend[] et Ingelramum de la Leie quam dominus papa nobis delegauit sine debito terminandam in hunc modum coram nobis sopita est Predicti abbas et canonici concedunt Ingelramo terram de la Leie de qua controuersia fuit cum pertinenciis suis tenend de eis liberam et quietam ab omni exaccione et consuetudine et omni seruicio ad eos pertinente Ita quidem quod predictus I duobus canonicis cum eo ibidem semper morantibus necessaria in uictu et uestitu inueniet sufficienter et honeste Illam autem terram tenebit Ingelramus quamdiu in seculari habitu uixerit et post decessum eius sine omni contradiccione reuertetur ad dominium abbacie de Messendene Uxor uero prefati I nullam ibi habebit residenciam nec frequentacionem neque ullum accessum nisi ad capellam sicut cetere honeste mulieres Hanc autem conuencionem fide media firmauit Ingelramus se sine fraude et malo dolo obseruaturum Et memoratus abbas econtra ex parte sua et conuentus idem firmauit in uerbo domini Et ut hec conuencio rata et inconcussa permaneat nos qui iudices eramus delegati eam presentis scripti munimine fecimus roborari Hiis testibus Hereberto de Northhampton[] et Ricardo Barre Luxoniens[] archidiaconis Willelmo de Norhale magistro Henrico Puin Helia clerico Helia de Scaccario Nigello de Berton[] Dauid de Ailesberia Roberto de Broc Rogero de Messend[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter