utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130248

Charter
Charter Number: 00130248
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1146
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris quod ego Gaufridus de Turuilla dedi Iohanni de Leia unam hidam terre de meo dominio in Westona cum omnibus que ad ipsam pertinent sicut prolocutum fuit coram me et coram hominibus meis et cum hida dedi ei molendinum quod Willelmus tenebat cum omnibus que ad ipsum pertinent in terra et in prato Quod totum concessi ei in feudum et hereditatem et heredibus suis libere et quiete ab omni seruicio et exaccione Preter quod Iohannes et heredes sui facient michi stacionem in castello de Westona xl dies in tempore werre cum dextrario et runcino et in tempore pacis iij ebdomadas Notum sit interea quod hoc ideo feci Iohanni quod reddidit michi hereditatem suam uidelicet terram de Leia quam dedi canonicis de Messend[] in elemosinam Et predictus Iohannes eam clamauit quietam predictis canonicis fide eciam firmauit acquietare eam canonicis pro posse suo contra omnes homines de se et quietamclamauit et fide firmauit Testibus abbate de Messend[] et Hugone de Noers Willelmo de Puteham Pagano de Puteham Osberto de Santerdon[] Osberto Gondwino de Brocton[] Radulfo filio Tosti Roberto de Santerdone Osberto fratre eius et toto halimot de Westuna Galfrido sacerdote et Willelmo sacerdote Radulfo fabro Roberto filio Gold[] Alurico fratre sacerdotis Reginaldo filio Walteri Henrico filio Goldwini Gilberto minutore et filio eius Hunfrido et Hereberto et omnibus aliis eiusdem uille Certum sit quod ego Petrus abbas de Messend[] et Ernulphus abbas de Dodeluilla et magistro Hamone cancellario de Lincolnia testes sumus quod hoc est rescriptum de uerbo in uerbum ipsius carte quam Gaufridus de Turuilla dederat Iohanni de Leia in confirmacione terre sue quam ei dedit apud Westonam pro mutuacione terre de Leia quam ipse Gaufridus dedit canonicis de Messendene in perpetuam elemosinam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter