utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130251

Charter
Charter Number: 00130251
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Henricus de Crokesleia assensu et concessione Willelmi nepotis mei et heredis dedi et concessi et carta mea confirmaui in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Messendena et canonicis ibidem deo seruientibus pro salute mea et uxoris mee et patris et matris mee et fratrum et nepotum meorum et omnium amicorum et antecessorum et successorum nostrorum et Ricardi de Krokesleia fratris mei et pro animabus omnium eorum quibus aliquid forisfeci uel iniuste aliquid abstuli tredecim solidatas terre assise de tenemento meo de Dunruge Unde Robertus sellarius reddit iij solidos et Normannus xij d et Augerus ij solidos et Rogerus filius Euiue iij solidos Sagarus filius Normanni ij s Radulfus de Wiueleshete ij s cum omnibus aliis seruitiis et consuetudinibus Concessi etiam terciam partem de demenio meo predictis xiij solidatis terre proximam exceptis xiii acris terre quas capelle Sancti Leonardi dedi Et preterea dedi et concessi prenominatis canonicis totum tenementum de Wendouera quod Pharamus michi dedit et carta sua confirmauit Reddendo michi et heredibus meis iiij solidos et iiij d annuatim pro predictis tenementis scilicet sexdecim denarios pro tenemento de Dunrugge et iij solidos pro tenemento de Wendouera ad duos terminos scilicet ad Pascha ij solidos et ij d ad festum Sancti Michelis ij s et ij d Quare uolo et concedo ut prefati canonici habeant et teneant predicta tenementa libera et quieta ab omni consuetudine et exactione pro predicto seruitio Et sciendum quod Willelmus nepos meus et heres in presentia mea affidauit quod prenominatos canonicos in predictis tenementis manu tenebit et quod numquam eos inde disturbabit Testibus Roberto de Brok Iohanne filio eius Rogero Puignaunt Ingelramo de la Leia Adam de Herefeld Adam filio Radulfi Eustachio medico Willelmo de Ureuilla Roberto de la Dune Waltero Roberto et Paris et Thoma de Stachedena Gaufrido Coco
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter