utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130256

Charter
Charter Number: 00130256
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Cademan pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum dedi concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messendene et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam tres denarios annui redditus soluendos annuatim predictis canonicis a me et heredibus meis de acra quam tenui de Rogero presbitero filio Willelmi clerici in uilla de Wendouere in la Malhine iuxta terram que fuit Osberti de Kent Et abutat uersus orientem usque ad Hichendon et de burgagio meo quod tenui in uilla de Wendouere in festo Assumpcionis beate Marie apud Messendene In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus magistro Roberto de Stanford Rogero de Wymberuille Petro de Kunebell Stephano de Horton Radulfo de Smalend Radulfo Parcere Hugone de la Lee magistro Iohanne de Merlaue Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter