utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130257

Charter
Charter Number: 00130257
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Agnes Neel de Wendouere relicta quondam Iohannis de la Wike salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me remisisse et in perpetuum quietum clamasse abbati de Messendene et eiusdem loci conuentui totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui de quodam mesuagio et unius crofte terre cum pertinenciis suis quibuscumque nomine dotis predicti Iohannis quondam uiri mei uidelicet quod est inter mesuagium Henrici de Strete ex parte una et mesuagium Henrici de la Hulle ex altera ita scilicet quod nec Agnes nec aliquis homo per me uel pro me in predicto mesuagio seu crofta terre cum suis pertinenciis quibuscumque aliquod ius uel clamium decetero exigere uel uendicare possimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Reginaldo de Molend Willelmo Inge Henrico de la Strete Henrico de la Hulle Thoma le taillur Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter