utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130265

Charter
Charter Number: 00130265
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1218 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Martinus miseracione diuina humilis abbas de Messend et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Radulfo filio Ricardi de la Lee et Matildi uxori sue filie Iohannis de Smalend et heredibus quos de ipsa habuerit et eorum successoribus totam terram quam predictus Iohannes de nobis tenuit in uilla de Wendouere cum omnibus pertinenciis suis Habendam et tenendam de nobis libere et quiete Reddendo inde annuatim xiiij solidos ad duos anni terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis vii solidos et ad festum Sancte Marie in Marcio vij solidos pro omni seculari seruicio consuetudine et exaccione Et nos [] In huius autem rei testimonium sigillum nostrum huic scripto apposuimus Hiis testibus Hugone de la Lee Reginaldo de Haulton Radulfo Parcere Galfrido camerario Willelmo de la Dune Iohanne Baghelhard Adam Inge Roberto de la Vaude
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter