utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00140015

Charter
Charter Number: 00140015
Cartulary Title: Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno domini mccxxv facta est hec conuentio inter abbatem et conuentum Belli Loci Regis ex una parte et Robertum le Marchant de Farend et heredes suos ex altera uidelicet quod dictus Robertus uendidit concessit et dimisit unum burgagium quod tenuit de priore de Bradenestoke in Farend per duos solidos annuos et v acras terre cum pertinentiis quas tenuit de predictis abbate et conuentu in campo de Farend absque ullo retinemento ad ipsum et ad heredes suos pertinente habend et tenend bene et in pace in perpetuum Ita tamen quod Iuliana mater prenominati Roberti tenebit prefatum burgagium et dictas v acras tota uita sua et post decessum eius recipient predicti abbas et conuentus absque omni dilatione et contradictione predictum burgagium et v acras terre cum pertinentiis suis et dabunt Roberto prefato et heredibus suis uel assignatis x libras sterlingorum infra vii dies proximo sequentes mortem matris sue Et ad roborandum hanc conuentionem promiserunt partes et statuerunt ad inuicem predicta firmiter obseruare sub pena centum solidorum Pro hac autem conuentione et concessione dederunt dicto Roberto dicti abbas et monachi iiii marcas sterlingorum pre manibus Et in huius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto mutuo apposuerunt sigilla sua Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter