utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00140251

Charter
Charter Number: 00140251
Cartulary Title: Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseratione divina Exon[] episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos religiosos viros abbatem et conventum Belli Loci Regis Cistertiensis ordinis qui sicut per litteras regias accepimus ex dono et concessione nobilis viri Ric[] comitis Cornubie jus patronatus in ecclesia sancti Caveran[] habent ad eandem ecclesiam in usus proprios perpetuo possidendam quantum in nobis est admisisse et eis auctoritate ordinaria confirmasse salva nobis et successoribus nostris et archidiacono loci in omnibus auctoritate ordinaria consueta quam habere dinoscimus in aliis ecclesiis diocesis nostre et salva etiam Benedicto capellano eiusdem ecclesie vicario et successoribus suis vicariis vicaria perpetua in eadem xv marcarum singulis annis ad duos terminos videlicet ad Pasca et ad festum sancti Michaelis pro equis portionibus a dictis abbate et conventu sine omni exceptione cavillatione et dilatione percipiendarum sub pena trium marcarum si forte solutionem predictam pro ut supradictum est terminis prelibatis non fecerint Dictus vero b[] et successores sui eiusdem ecclesie vicarii omnia honera episcopalia et archidiaconalia de vita et consueta sustinebunt In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem presentes litteras sigillo nostro signatas religiosis predictis duximus concedendas Datum London[] anno domini mccxxxv septimo kalendas Februarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter