utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00140274

Charter
Charter Number: 00140274
Cartulary Title: Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Coventr[] in oct[] sancte Trinit[] anno regni regis h[] filii regis j[] xx coram Rob[] de Lexint[] Olivero de Vallibus Johanne de Hulcote et Willelmo de Ludint[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aceum abbatem de Bello Loco personam ecclesie sancti Kaverani petentem et Ric[] de Riskemere tenentem de novem acris terre et dimidia cum pertinenciis in sancto Kaverano unde assisa summonita fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicte novem acre terre et dimidia essent libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius abbatis de sancto Kaver[] an laicum feodum predicti Ric[] scilicet quod predictus Ric[] recognovit totam predictam terram cum pertinenciis in dominicis et serviciis et homagiis et in omnibus aliis rebus esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de sancto Kaver[] et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de sancto Kaver[] inperpetuum Et predictus Ric[] concessit pro se et heredibus suis quod si ipse vel predecessores sui feofaverint aliquem vel aliquod de predicta terra ante concordiam predictam bene licebit predicto abbati et successoribus suis non obstante fine predicto inde eos implacitare Et idem abbas recepit predictum Ric[] et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia predicta de sancto Kaverano imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter