utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00140288

Charter Number: 00140288
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Preceptum fuit vicecomiti Berks quod loquelam que fuit in comitatu suo per breve regis patens de recto inter W Aurifabrum petentem et H de Wilton tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Far et quod venire faceret predictos W et H ad hunc diem ad respondendum abbati de Bello Loco de placito quare cum idem abbas habeat manerium de Far quod fuit antiquum dominicum regis de dono domini J regis patris regis nunc cum omnibus libertatibus et consuetudinibus ad idem manerium antiquitus pertinentibus quidam tenentes eiusdem manerii in elusionem et fraudem libertatis eiusdem abbatis nituntur alios implacitare per breve regis patens de recto ubi currere non debet nec consuevit nisi parvum breve regis de recto postquam idem abbas in curia regis coram justiciariis itinerantibus apud Rading idem recuperavit ut prefato abbati super querela sua justiciam fieri faceret Et unde predictus abbas per attornatum suum queritur quod predictus Willelmus in elusionem et deceptionem et fraudem libertatis sue implacitat ipsum Henricum in comitatu de uno mesuagio in predicto manerio per breve patens de recto cum nullum tale breve currit in predicto manerio nec aliquod breve nisi parvum breve clausum Et Will et Henr veniunt et predictus Will quesitus qualiter et qua racione petit predictum mesuagium versus predictum H dicit quod petit mesuagium illud de seysina cuiusdam Abel antecessoris sui Et quesitus si aliquis antecessorum suorum unquam feofatus fuit de mesuagio illo dicit quod nescit Et Henr quesitus de quo tenet mesuagium illud dicit quod de abbate Et dicit quod tenet illud per servicium xiii denariorum per annum Et dicit quod quando dominus rex talliat maneria sua per regnum debet ipse et alii de predicto manerio talliari Et quia predictus W non potest dedicere quin predictum manerium fuit antiquum dominicum domini regis nec potest ostendere quod aliquis antecessorum suorum umquam fuit feofatus de mesuagio illo consideratum est quod predictus Will petat predictum mesuagium per parvum breve secundum consuetudinem manerii et sit in misericordia pro transgressione []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter