Charter Document - 00140290
Charter Number: 00140290
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1261
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1261
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Willelmus Maniman Johannes Roc Rog[] Gimel Rob[] Hamund Michael Hamund Henr[] Hamund Rob[] Davi Walterus le Mercer Ric[] Palpelot Rob[] de Farnhull[] Henr[] Alex[] Joh[] Sifrich Ric[] Anketyl Will[] de Farnham Rob[] de Worston[] Will[] de Canum Johannes Regin[] Johannes Seman Will[] Baldewine Will[] Renaud Ric[] Wit Joh[] le Prest Ricardus le Canum Petrus le Eymanger Symon de la Grave Will[] Hudeyn et Ricardus de la Geole summoniti fuerunt ad respondendum abbati de Bello Loco de placito quare cum idem abbas habeat de dono bone memorie J[] regis patris domini regis nunc manerium de Far[] quod aliquando fuit dominicum domini regis cum omnibus libertatibus et consuetudinibus ad manerium illud pertinentibus ac nuper in curia regis coram justiciariis apud Westm[] fuerit consideratum quod homines predicti manerii non placitarent in curia predicti abbatis eiusdem manerii nisi per parvum breve domini regis de recto clausum quod currit in aliis dominicis domini regis per Angliam predicti Will[] Joh[] et alii non permittunt justiciam fieri in prefata curia secundum consuetudinem eiusdem manerii hominibus dictum breve portantibus in elusionem dicte libertatis predicti abbatis et prejudicium suum manifestum [] Et unde predictus abbas queritur quod cum quidam tenentes sui de predicto manerio in ultimo itinere W[] de Ebor[] et sociorum suorum justiciariorum itinerancium apud Rading[] in comitatu Berks[] perquisissent diversa brevia domini regis de tenementis in Far[] et per ballivos ipsius abbatis calumpniatum esset quod manerium de Far[] fuit antiquum dominicum domini regis ubi nullum breve currere debet nisi tantummodo parvum breve de recto clausum Et hoc idem convictum ibidem per recordum tocius comitatus Berks[] Et similiter cum postea quidam de tenentibus eiusdem manerii coram r[] de Turk[] et sociis suis justiciariis de Banco hoc anno attach[] essent ad respondendum ipsi abbati de isto eodem placito et ibi convicti fuissent eo quod dedicere non potuerunt quin predictum manerium esset antiquum dominicum domini regis predicti Will[] Joh[] et alii nichilominus postea sicut prius in contemptum curie regis tulerunt diversa brevia domini regis de tenementis infra predictum manerium ac si non essent de antiquo dominico domini regis et per ea nituntur placitare nec permittunt quod justicia exhibeatur in curia eiusdem manerii per parvum breve clausum in prejudicium ipsius abbatis et in elusionem juris sui [] Et unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valorem viginti librarum et producit inde sectam [] Et quesiti sunt rotuli tam de itinere predicti w[] de Ebor[] et sociorum suorum in predicto comitatu Berks[] quam predictorum justiciariorum de Banco in quibus hoc idem compertum est [] Et Will[] et alii venerunt et defenderunt vim et injuriam quando [] Et non dedicunt nec dedicere possunt quin quedam pars ville de Far[] sit manerium de dominico domini regis set dicunt quod quedam pars est de alia tenura scilicet liber burgus et extitit ab antiquo scilicet tota illa pars eiusdem ville que est ex orientali parte cuiusdam aque que currit per medium eiusdem ville Et unde dicunt quod quicquid convictum fuit coram predicto w[] et sociis suis hoc fuit de illa parte predicte ville que est ex occidentali parte predicte aque et non de alia Et quod ita sit petunt quod inquiratur per milites predicti comitatus [] Et abbas dicit quod tota predicta villa de Farend[] tam ex parte orientali predicte aque quam occidentali est antiquum dominicum domini regis sine aliqua excepcione Et quod ita sit similiter petit quod inquiratur per predictos milites Ita quod preceptum fuit vicecomiti quod venire faceret coram predicto h[] le Bigod in proximo adventu ad partes Berks[] omnes milites predicti comitatus ad recognoscendum [] si tota villa de Far[] esset antiquum dominicum domini regis sicut predictus abbas dicit vel si illa pars solummodo sit antiquum dominicum domini regis que est ex parte occidentali predicte aque et altera pars eiusdem ville liberum burgagium sicut predicti w[] et alii dicunt Quia tam [] Et inhibitum fuit predictis hominibus ne impedirent ballivos predicti abbatis ad placitandum parvum breve in illa parte predicte ville quam cognoscunt esse de antiquo dominico domini regis Postea quia predictus h[] le Bigod nunquam postea venit ad partes illas preceptum est vicecomiti per h[] le Despenser justiciarium quod predictos milites venire faciat coram predicto h[] le Despenser apud Cicestr[] in comitatu Susex in crastino sancti Hillarii ad recognoscendum [] in forma predicta Et quod venire faciat ad eundem terminum predictum w[] Maniman et omnes alios ad audiendam jur[] predictam Ad quem diem venerunt partes set predicti milites non venerunt Et quia justiciarii ad omnia placita tunc fuerunt itinerantes apud Rading[] in predicto comitatu Berks[] ideo datus fuit dies partibus apud Rading[] in predicto itinere predictorum justiciariorum Et mandatum fuit eisdem justiciariis quibus transmissum fuit recordum predicte loquele quod predictam inquisicionem facerent in forma predicta per milites predicti comitatus Berks[] Et quod inquisicionem [] scire facerent prefato h[] le Despenser justiciario a die Purificac[] beate Marie in tres septimanas ubicumque [] per literas [] Et quod prefigerent partibus eundem diem [] judicium suum inde auditur[] [] Postea ad diem illum miserunt predicti justiciarii itinerantes predictam inquisicionem factam per omnes duodecim milites juratos scilicet Ricardum de Henrech[] Robertum de Anvers Nich[] de Henrech[] Petrum de Getingden[] Robertum de Haford Henr[] de Peseye Willelmum de Seuekesworth[] Willelmum de Bretmoles Ricardum Martel Reginaldum le Forester[] Johannem de la Penne et Thomam de Gimeges qui dicunt quod totum predictum manerium de Far[] tam ex parte orientali aque que currit per medium eiusdem ville quam ex parte occidentali est antiquum dominicum domini regis Et quod rex J[] pater domini regis tenuit in manu sua totum predictum manerium integr[] tamquam dominicum suum quousque illud dedisset predicto abbati et ecclesie sue de Bello Loco in puram et perpetuam elemosinam tenend sibi et successoribus suis et ecclesie sue predicte cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad idem manerium pertinentibus in eodem statu in quo idem rex illud prius tenuerat dum in manu sua et predecessorum suorum extiterat Et quod nulla alia est differencia inter partem orientalem predicte ville et partem occidentalem nisi quod homines ex parte occidentali predicte ville sunt villani predicti abbatis et talliabiles sunt ad plus et ad minus pro voluntate sua Et homines ex parte orientali liberi sunt et tenent per certas consuetudines et certa servicia et talliari debent quando dominus rex facit talliari dominica sua Et predicti homines de Far[] requisiti si aliquam cartam nec instrumentum habeant de domino rege vel de predecessoribus suis regibus Anglie per que ipsi homines ex orientali parte predicte ville possint et debeant aliquo modo et per alia genera brevium placitare quam alii homines eiusdem manerii ex parte occidentali ubi cognoscunt quod parvum breve domini regis currit sicut in aliis dominicis domini regis per Angliam dicunt quod non Et quia compertum est tam per rotulos predicti W[] de Ebor[] de itinere suo de predicto comitatu Berks[] quam per rotulos R[] de Turk[] justiciarii de Banco quod coram eis convictum fuit et dedici non potuit quin predictum manerium de Farend[] sit antiquum dominicum domini regis sicut predictum est et quod nullum breve regis in eo currit nec currere debet nisi tantummodo parvum breve domini regis de recto clausum secundum consuetudinem maneriorum domini regis nec predicti homines de Far[] alias coram prefato H[] le Bigod aliquid responderunt ad predicta in rotulamenta facta coram prefatis W[] de Ebor[] et R[] de Turk[] sicut predictum est nisi tantummodo quod solummodo illa pars predicti manerii que est ex parte occidentali predicte aque est antiquum dominicum domini regis et illa pars que est ex parte orientali sicut patet supra in isto eodem recordo et jam convictum est per istam ultimam inquisicionem factam per prefatos justiciarios itinerantes apud Rading[] quod totum predictum manerium tam ex una parte predicte aque quam ex altera est antiquum dominicum domini regis nec predicti homines ex parte orientali ostendere possunt quod ipsi pocioris vel alterius sint condicionis quo ad brevia placitanda per cartam vel instrumentum vel aliquo alio modo quam alii homines ex parte occidentali nec quod ipsi fuerunt unquam in pacifica possessione placitandi per magnum breve de recto patens vel per alia brevia nisi aliquando surreptive et subdole in fraudem et elusionem libertatis predicti abbatis consideratum est sicut alias consideratum fuit coram W[] de Ebor[] et R[] Turk[] quod predictus abbas et successores sui habeant et teneant predictum manerium tamquam antiquum dominicum domini regis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad dominicum domini regis pertinentibus et quod nullum breve in eo de cetero currat nisi tantummodo parvum breve domini regis de recto clausum secundum consuetudinem aliorum dominicorum domini regis per Angliam Et W[] Maniman et alii in misericordia et satisfaciant predicto abbati de dampnis [] que taxantur ad quinque marcas Et ideo preceptum est vicecomiti quod in tali statu faciat eos tenere et similiter quod de terris et catallis predictorum W[] et aliorum fieri faciat predictas quinque marcas et illas habeat a die sancti Johannis Baptiste in tres septimanas ad reddendum predicto abbati pro dampnis []