Charter Document - 00145001
Charter Number: 00145001
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1272
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Beaulieu Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1272
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sutht[] a die Pur[] beate Marie in quindecim dies anno regni regis Henrici filii Johannis quinquagesimo sexto coram magistro Rogero de Seyton[] Radulfo de Hengham Adam de Greymnel[] et Philippo de Cobham justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Dionis[] abbatem de Bello Loco Regis quer[] per Michaelem le Cornwaleys positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Jordanum de Kyngeston[] et Margeriam uxorem eius impedient[] de quadraginta et septem acris et tribus rodis terre cum pertinenciis in Wyppingham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Jordanus et Margeria recognoverunt predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Bello Loco ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Jordani et Margerie habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Jordano et Margeria et heredibus ipsius Margerie in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Jordano et Margeria et heredibus ipsius Margerie omnia servicia que ad predictam terram pertinent Et predicti Jordanus et Margeria et heredes ipsius Margerie warant[] eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinenciis ut liberam et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et idem abbas recepit predictos Jordanum et Margeriam et heredes ipsius Margerie in singulis benefactis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum