utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00150039

Charter
Charter Number: 00150039
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1231
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras inspecturis Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Inspeximus cartam Willelmi Turbe episcopi Norwicensis predecessoris nostri continentem duas garbas de dominico Hugonis de Rikinghal[] in parrochia de Rikinghal[] priori et monachis Eye esse confirmatas et pleno iure ad dictos priorem et monachos Eye pertinere Nos autem cartam et confirmationem predicti predecessoris nostri dictis monachis Eye super dictis decimis factam ratam habentes et acceptam ipsam quantum in nobis est episcopali auctoritate confirmamus Preterea cum predicti prior et monachi Eye prefatas decimas de Rikinghal[] dilecto nostro Sampsoni capellano vicario ecclesie de Rikinghal[] ad firmam perpetuam suo perpetuo pro octo solidis per annum concesserint et dimiserint eandem firmam eadem auctoritate episcopali confirmamus concedentes dictis monachis Eye ut non obstante predicta firma decimarum post decessum vel recessum dicti Sampsonis capellani possessionem suam in dictis decimis libere ingredi possint quas decimas auctoritate eorumdem iudicum a domino papa delegatorum inspeximus similiter dictis monachis adiudicatas In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat[] aput Eyam vi kalendas Aprilis pontificatus nostri anno quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter