utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00150094

Charter Number: 00150094
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Gipewich[] die veneris in crastino Ascensionis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram Galfrido de Boklande Faukes de Breautt[] Radulfo Gernun Waltero de Verdun Jordano de Saukevill[] Symone de Insula Ricardo de Seyng[] Johanne de Winthestede iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Blanchevill[] petentem et priorem de Eya tenentem de quatraginta acris terre cum pertinentiis in Fresingefeld[] unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi priori et successoribus suis in perpetuum totum ius et clamium quod habuit in prefata terre cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia fine et concordia idem prior concessit prefato Willelmo quinque acras terre in eadem villa unde tres acre iacent in crofto Welandi et due acre in Aldefeld inter terram predicti Willelmi et terram Willelmi Parvi et totam pasturam quam predictus Welandus tenuit que abutat super predictas tres acras absque retenemento salvo tamen quod eidem priori et successoribus suis quietum remanebit mesuagium quod predictus Welandus tenuit habend et tenend ipsi Willemo et heredibus suis de ipso priore et successoribus suis inperpetuum reddendo inde annuatim eidem priori et successoribus suis viginti denarios ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis quinque denarios et ad festum Sancti Andree quinque denarios et ad Pascha quinque denarios et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste v denarios pro omni servitio consuetudine et exactione
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter