Charter Document - 00160082
Charter Number: 00160082
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit salutem Nouerit uniuersitas uestra controuersiam inter monachos de Westmonasterio et monachos de Colecestria super ecclesia de Niewechirche talem tandem finem esse sortitam Cum in presentia domini regis Henrici presentibus nobis cum ceteris episcopis comitibus baronibus ceteraque multitudine tam clericorum quam laicorum utraque pars litigantium fuisset constituta et suas utraque pars proponerent allegationes Ex precepto domini regis utriusque partis instrumenta quibus inniti uidebantur palam prolata lecta audita et diligenter sunt considerata Ex quorum tenore curie satis constitit quod monachi de Westmonasterio prescriptam ecclesiam ex donatione cujusdam Eluuardi Grossi et confirmatione Regis Willelmi primi quasi ad se pertinentem uendicabant Monachi uero de Colecestria eandem ecclesiam ex donatione Eudonis dapiferi possidebant Interrogante igitur domino rege quis ille fuisset Elwardus ex assertione seniorum totius curie et monachorum euidenti probatione domino regi et nobis luce clarius constitit ipsum Elwardum primo notarium et postmodum capellanum fuisse Huberti de Rie ex cujus beneficio non jus patronatus sed tantum personatum in sepe dicta consecutus fuit ecclesia Quo audito Rex initio consilio cum episcopis ceterisque consiliariis suis in propria persona sententiam protulit dicens ipsum Eluuardum non potuisse cuilibet conferre quod non habuit nec etiam quod habuit idem personatum sine consensu et uoluntate domini fundi Conuersus uero ad abbatem Colecestrie dixit Domine abba uade in pace et nulli ulterius sine mea jussione super hac ecclesia nec super aliis donationibus Eudonis omnino respondeas Quia cum ego sim heres ipsius Eudonis ad me pertinet ipsius warantizare donationes Rogatus uero rex multis precibus ab abbate de Colecestria et suis consiliariis ut ipsam adjudicationes sententiam scripto et sigilli sui patrocinio roboraret Tutius inquit erit uobis ut episcopus nostra suaque fretus auctoritate hoc faciat ut nulla deinceps inde possit oriri dubitatio Jussu igitur regio totius rei seriem ut presens testatur pagina conscribi fecimus et sententiam regis pariter cum donatione Eudonis episcopali auctoritate confirmamus Hec autem omnia facta sunt anno ab incarnatione Domini mcxv regnante in Anglia victoriosissimo rege Henrico regni ejus anno xvi