utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170004

Charter
Charter Number: 00170004
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine domini Amen Per presens scriptum pateat uniuersis tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus Peuerel miles concessi [] deo et sancte Marie semper uirgini et fratri Hermanno Petragomten dei gratia uenerabili magistro et fratribus militie Templi manerium de Saunford cum omnibus pert suis quantum ad me et heredes meos dinoscitur pertinere quod quidem manerium dominus Thomas de Saunford miles auunculus meus dedit et carta sua confirmauit magistro et fratribus militie Templi et successoribus eorumdem in liberam et puram ac perpetuam elemosinam habend et tenend pacifice et perpetuo predictis magistro et fratribus et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam possidendum sicut carta domini Thome testatur predicti quam predicti magister et fratres sepedicte militie inde habent Et ego [] Dedi etiam ego predictus Willelmus Peuerel miles et concessi et presenti mea carta confirmaui pro me et pro heredibus meis dicto magistro et fratribus militie prelibate totum ius et rationem siue clameum quod habui in sepedicto manerio de Saunford et in pert ipsius ita quod nec ego nec heredes mei in predicto manerio et in ipsius pert aliquid decetero calumpniari et proclamare audeamus uel ualeamus Et ut [] presentibus prudentibus et nobilibus uiris testibus subnotatis uidelicet domino Willelmo Longespee domino Ricardo de Gray domino Iohanne de Gray domino Iohanne de Neuille domino Huberto de Neuille domino Radulfo de Neuille domino Ade de Sancto Amando domino Gydone de Chautiaine fratre Gilberto de Neuyle fratre Ade Planzon fratre Iohanne de Perepont fratribus ipsius militie Templi et aliis pluribus probis uiris Datum in terra Surie anno incarnationis domini nostri Iesu Christi mccxli secundo die mensis Madii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter