utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170009

Charter
Charter Number: 00170009
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading[] anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio a die sancti Hillarii in xv dies coram Ricardo Sarum episcopo Matheo filio Hereberti Radulfo Harang[] Waltero Foliot Iacobo de Poterna Waltero de Ripar[] Mauricio de Turneuill[] Iohanne de Wykenholt[] iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Isabellam filiam Eylwardi petentem et Emericum magistrum milicie Templi tenentem per fratrem Radulfum de Kersing[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum per breve domini regis de uno molendino cum pert in Saunford[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Ysabella remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistro milicie Templi et successoribus suis totum ius et clameum quod habuit in predicto molendino cum pert Et pro hac remissione et quieta clamancia fine et concordia dedit predictus magister milicie Templi predicte Ysabelle x marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter