utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170027

Charter
Charter Number: 00170027
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1270 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Hugo de Plecy et Isabella uxor sua salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum et successorum nostrorum concessisse [] in liberam puram et perpetuam elemosinam deo et beate Marie et magistro et fratribus milicie Templi in Anglia et eorum successoribus totum ius et clameum seu calumpniam quod habuimus vel aliquo modo inposterum habere poterimus in terris et tenementis et possessionibus quibuscumque dictorum magistri et fratrum infra limites hundredi de Bolenden[] de Saunford[] et Horsepathes de dominicis suis et eorum villanis ut de sectis et serviciis ad dictam hundredum de Bolenden[] et de omnibus transgressionibus de wayf et universis assisis fractis de hidagio et visu franci plegii de huthesio et sanguinis effusione et de omnibus exaccionibus fatigacionibus et demandis que ad regiam pertinent potestatem et que a nobis seu heredibus nostris aliquo casu interveniente racione carte nostre domini regis de manerio de Hedindon[] et suis pert inposterum exigi possunt seu calumpniari sine aliquo retenemento habend et tenend dictis magistro et fratribus et eorum successoribus omnes exacciones et consuetudines et libertates et omnia alia servicia supradicta et omnes alias libertates que in hoc scripto non comprehenduntur ut de dominicis suis et eorum villanis sicut predictum est cum omnibus libertatibus et liberis articulis infra cartam Templi domini regis concessis et contentis libere quiete integre absolute bene et in pace ita quod nec ego Hugo de Plecy nec Isabella uxor mea nec heredes nostri nec assignati nec aliquis per nos vel pro nobis seu racione nostrorum ius vel clameum seu calumpniam servicia demandas aut transgressionum emendaciones seu consuetudines aliquas in dictis maneriis de Saunford[] [et] Horsepathes ut predictum est decetero exigere poterimus seu calumpniari Et nos predicti Hugo et Isabella [] Et ut [] Hiis testibus domino Fulcone de Ruycote tunc senescallo illustris regis Alemannie domino G de Kirkeby
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter