utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170047

Charter
Charter Number: 00170047
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino animarum anno regni regis H filii regis I tricesimo coram Henrico de Batonia Rogero de Thurkeby Roberto de Notingham Iollano de Neuill[] Gilberto de Preston[] magistro Roberto de Schardelowe[] et Iohanne de Cobeham iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum filium Henrici petentem et fratrem Robertum de Saunford[] magistrum milicie Templi in Anglia tenentem per fratrem Nicholaum de Staunford[] positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinque virgatis terre cum pert in Couele unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistro et successoribus suis et fratribus milicie predicte Templi totum ius et clameum quod habuit in predicta terra cum pert in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem magister dedit predicto Ricardo quadraginta marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter