Charter Document - 00170063
Charter Number: 00170063
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Iohannis secundo coram G filio Petr[] Ricardo de Her[] Iohanne de Gestling[] Henrico de Wycheton[] Godefrido de Insula Waltero de Crepping iusticiariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Emericum magistrum milicie Templi petentem per fratrem Henricum Grim positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum filium Nigelli tenentem de decem acris terre cum pert in Yiftele unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Emericus remisit et quietum clamavit predicto Ricardo et heredibus suis totum ius et clameum quod habuit in predicta terra de se et successoribus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus Ricardus dedit et concessit predicto Emerico et successoribus suis quinque acras terre in eadem villa in puram et perpetuam elemosinam que iacent in campo qui vocatur Hertesheuid versus aquilonem