utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170098

Charter
Charter Number: 00170098
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris frater Robertus de Thorp permissione diuina abbas de Gernedon et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noueritis nos dedisse [] in puram liberam et perpetuam elemosinam deo et beate Marie ac fratribus militie Templi Ierosolitani quoddam mesuagium et totam terram illam quam habuimus in uilla de Littlemor iuxta Yiftel de dono domini Rogeri de Sancto Andrea cum pratis adiacentibus et cum omnimodis pert et libertatibus eisdem mesuagio et terre spectantibus et totum ius et clameum quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in predictis mesuagio et terra siue in suis pert absque ullo retenemento nostri uel successorum nostrorum habend et tenend eisdem fratribus et successoribus suis libere quiete pacifice pure et integre in puram liberam et perpetuam elemosinam adeo pure et libere sicut aliqua elemosina melius liberius uel purius dari poterit aut assignari ita quod nos uel successores nostri in predictis mesuagio terra et pratis uel in aliquibus pert suis quicquam iuris uel clamii decetero ullatenus uendicare aux exigere ualeamus Nos uero [] Et ut [] Hiis testibus domino Fulcone de Ruycote domino Willelmo le Waleys domino de Aulep in comitatu Leyc Roberto le Waleys domino de Swythelond Radulpho Burd de Querendon
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter